monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 15 > sectio 20 > csg458.40 > sectio 15 > sectio 4 > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 52
Respondit Gregorius. Hunc quidem Testamentum veteris legis (Grat. dist. VI, c. 1), sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua, usque ad vesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis intellegens, sub eodem intellectu accipiet quo praefati sumus: quia quasi per somnium inluditur qui tentatur immunditia, veris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lavandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrymis abluat: et nisi prius ignis tentationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione valde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat menti dormientis: aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate et infirmitate, aliquando ex cogitatione contingit ita.